I |
1 |
Q. Mucius augur multa narrare de C. Laelio
socero suo memoriter et iucunde solebat nec dubitare
illum in omni sermone appellare sapientem. ego
autem a patre ita eram deductus ad Scaevolam
sumpta virili toga, ut, quoad possem et liceret, a
senis latere numquam discederem. itaque multa
ab eo prudenter disputata, multa etiam breviter et
commode dicta memoriae mandabam, fierique studebam eius prudentia doctior. quo mortuo me ad
pontificem Scaevolam contuli, quem unum nostrae
civitatis et ingenio et iustitia praestantissimum
audeo dicere. sed de hoc alias, nunc redeo ad
augurem. |
|
2 |
cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio
sedentem, ut solebat, cum et ego essem una et
pauci admodum familiares, in eum sermonem illum
incidere, qui tum fere multis erat in ore. meministi enim profecto, Attice, et eo magis, quod P.
Sulpicio utebare multum, cum is tribunus plebis
capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul,
dissideret, quocum coniunctissime et amantissime
vixerat, quanta esset hominum vel admiratio vel
querella. |
|
3 |
itaque tum Scaevola, cum in eam ipsam
mentionem incidisset, exposuit nobis sermonem
Laeli de amicitia habitum ab illo secum et cum
altero genero C. Fannio, Marci filio, paucis diebus
post mortem Africani. eius disputationis sententias memoriae mandavi, quas hoc libro exposui
arbitratu meo; quasi enim ipsos induxi loquentis,
ne inquam et inquit saepius interponeretur
atque ut tamquam a praesentibus coram haberi
sermo videretur. |
|
4 |
cum enim saepe mecum ageres,
ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res
cum omnium cognitione tum nostra familiaritate
visa est; itaque feci non invitus ut prodessem
multis rogatu tuo. sed ut in Catone maiore, qui
est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi
senem disputantem, quia nulla videbatur aptior
persona quae de illa aetate loqueretur, quam eius,
qui et diutissime senex fuisset et in ipsa senectute
praeter ceteros floruisset; sic, cum accepissemus a
patribus maxime memorabilem C. Laeli et P.
Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi Laeli persona visa est quae de amicitia ea ipsa dissereret,
quae disputata ab eo meminisset Scaevola. genus
autem hoc sermonum positum in hominum veterum
auctoritate et eorum illustrium plus nescio quo
pacto videtur habere gravitatis: itaque ipse mea
legens sic afficior interdum, ut Catonem, non me,
loqui existimem. |
|
5 |
sed ut tum ad senem senex de
senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus
scripsi de amicitia. tum est Cato locutus, quo erat
nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior;
nunc Laelius et sapiens, sic enim est habitus, et
amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur. tu
velim a me animum parumper avertas, Laelium
loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad
socerum veniunt post mortem Africani; ab his
sermo oritur, respondet Laelius, cuius tota disputatio est de amicitia, quam legens te ipse cognosces. |
II |
6 |
FANNIUS. Sunt ista, Laeli; nec enim melior
vir fuit Africano quisquam nec clarior. sed existimare debes omnium oculos in te esse coniectos
unum; te sapientem et appellant et existimant
Tribuebatur hoc modo M. Catoni, scimus L. Acilium
apud patres nostros appellatum esse sapientem, sed uterque alio quodam modo: Acilius quia prudens
esse in iure civili putabatur, Cato quia multarum
rerum usum habebat et multa eius et in senatu et
in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel
responsa acute ferebantur; propterea quasi cognomen
iam habebat in senectute sapientis. |
|
7 |
Te autem alio
quodam modo non solum natura et moribus, verum
etiam studio et doctrina esse sapientem, nec sicut
volgus, sed ut eruditi solent appellare sapientem,
qualem in Graecia reliqua neminem – nam qui
septem appellantur, eos qui ista subtilius quaerunt
in numero sapientium non habent – Athenis unum
accepimus et eum quidem etiam Apollinis oraculo
sapientissimum iudicatum. hanc esse in te sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita esse ducas
humanosque casus virtute inferiores putes. itaque
ex me quaerunt, credo ex hoc item Scaevola, quonam
pacto mortem Africani feras, eoque magis quod
proximis Nonis, cum in hortos D. Bruti auguris
commentandi causa, ut assolet, venissemus, tu non
affuisti, qui diligentissime semper ilium diem et
illud munus solitus esses obire. |
|
8 |
SCAEVOLA. Quaerunt quidem, C. Laeli, multum, ut est a Fannio dictum, sed ego id respondeo, quod
animum adverti, te dolorem quem acceperis cum
summi viri tum amicissimi morte ferre moderate;
nec potuisse non commoveri, nec fuisse id humanitatis tuae: quod autem Nonis in collegio nostro
non affuisses, valetudinem respondeo causam, non
maestitiam fuisse.
LAELIUS. Recte tu quidem, Scaevola, et vere; nec
enim ab isto officio, quod semper usurpavi cum
valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo
casu arbitror hoc constanti homini posse contingere,
ut ulla intermissio fiat offici. |
|
9 |
tu autem, Fanni, quod
mihi tantum tribui dicis, quantum ego nec agnosco
nec postulo, facis amice, sed, ut mihi videris, non
recte iudicas de Catone. aut enim nemo, quod
quidem magis credo, aut, si quisquam, ille sapiens
fuit. quo modo, ut alia omittam, mortem fili tulit!
memineram Paulum, videram Gallum; sed hi in
pueris, Cato in perfecto et spectato viro. |
|
10 |
quam
ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem
ipsum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum iudicavit;
huius enim facta, illius dicta laudantur.
De me autem, ut iam cum utroque vestrum loquar, sic habetote: |
III |
|
ego si Scipionis desiderio me
moveri negem, quam id recte faciam viderint sapientes, sed certe mentiar. moveor enim tali amico
orbatus, qualis, ut arbitror, nemo umquam erit, ut
confirmare possum, nemo certe fuit. sed non egeo
medicina: me ipse consolor et maxime illo solacio,
quod eo errore careo, quo amicorum decessu plerique
angi solent. nihil mali accidisse Scipioni puto; mihi
accidit, si quid accidit; suis autem incommodis
graviter angi non amicum, sed se ipsum amantis est. |
|
11 |
cum illo vero quis neget actum esse praeclare?
nisi enim, quod ille minime putabat, immortalitatem optare vellet, quid non adeptus est, quod
homini fas esset optare, qui summam spem civium,
quam de eo iam puero habuerant, continuo adulescens incredibili virtute superavit; qui consulatum
petivit numquam, factus consul est bis, primum ante
tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene
sero; qui duabus urbibus eversis inimicissimis huic
imperio non modo praesentia, verum etiam futura
bella delevit? quid dicam de moribus facillimis,
de pietate in matrem, liberalitate in sorores, bonitate in suos, iustitia in omnis? nota sunt
vobis. quam autem civitati carus fuerit, maerore
funeris indicatum est. quid igitur hunc paucorum
annorum accessio iuvare potuisset? senectus enim
quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno
ante quam est mortuus, mecum et cum Scipione
disserere, tamen aufert eam viriditatem, in qua
etiam nunc erat Scipio. |
|
12 |
quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna
vel gloria, ut nihil posset accedere; moriendi autem
sensum celeritas abstulit. quo de genere mortis
difficile dictu est; quid homines suspicentur videtis:
hoc vere tamen licet dicere, P. Scipioni ex multis
diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque
viderit, illum diem clarissimum fuisse, cum senatu
dimisso domum reductus ad vesperum est a patribus
conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie
quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu
ad superos videatur deos potius quam ad inferos
pervenisse. |
IV |
13 |
neque enim adsentior eis, qui nuper haec
disserere coeperunt, cum corporibus simul animos
interire atque omnia morte deleri. plus apud me
antiquorum auctoritas valet, vel nostrorum maiorum,
qui mortuis tam religiosa iura tribuerunt, quod non
fecissent, profecto, si nihil ad eos pertinere arbitrarentur, vel eorum qui in hac terra fuerunt magnamque Graeciam, quae nunc quidem deleta est,
tum florebat, institutis et praeceptis suis erudierunt,
vel eius, qui Apollinis oraculo sapientissimus est
iudicatus, qui non tum hoc tum illud, ut in plerisque,
sed idem semper, animos hominum esse divinos
eisque, cum ex corpore excessissent, reditum in
caelum patere optimoque et iustissimo cuique expeditissimum. |
|
14 |
quod idem Scipioni videbatur, qui quidem, quasi
praesagiret, perpaucis ante mortem diebus, cum
et Philus et Manilius adesset et alii plures, tuque
etiam Scaevola, mecum venisses, triduum disseruit
de re publica, cuius disputationis fuit extremum fere
de immortalitate animorum, quae se in quiete per
visum ex Africano audisse dicebat. id si ita est,
ut optimi cuiusque animus in morte facillime evolet
tanquam e custodia vinclisque corporis, cui censemus
cursum ad deos faciliorem fuisse quam Scipioni?
quocirca maerere hoc eius eventu vereor ne invidi
magis quam amici sit. sin autem illa veriora, ut
idem interitus sit animorum et corporum nec ullus
sensus maneat, ut nihil boni est in morte, sic certe
nihil mali. sensu enim amisso fit idem, quasi natus non esset omnino, quem tamen osse natum et nos
gaudemus et haec civitas, dum erit, laetabitur. |
|
15 |
quam ob rem cum illo quidem, ut supra dixi,
actum optime est, mecum incommodius, quem fuerat
aequius, ut prius introieram, sic prius exire de vita.
sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor,
ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim,
quocum mihi coniuncta cura de publica re et de
privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo omnis vis est amicitiae, voluntatum studiorum sententiarum summa consensio.
itaque non tam ista me sapientiae, quam modo
Fannius commemoravit, fama delectat, falsa praesertim, quam quod amicitiae nostrae memoriam
spero sempiternam fore, idque eo mihi magis est
cordi, quod ex omnibus saeculis vix tria aut quattuor
nominantur paria amicorum, quo in genere sperare
videor Scipionis et Laeli amicitiam notam posteritati fore. |
|
16 |
FANNIUS. Istuc quidem, Laeli, ita necesse est.
sed quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus
otiosi, pergratum mihi feceris – spero item Scaevolae
– si, quem ad modum soles de ceteris rebus, cum ex
te quaeruntur, sic de amicitia disputaris quid sentias,
qualem existimes, quae praecepta des.
SCAEVOLA. Mihi vero erit gratum, atque id ipsum cum tecum agere conarer, Fannius antevertit. quam
ob rem utrique nostrum gratum admodum feceris. |
V |
17 |
LAELIUS. Ego vero non gravarer, si mihi ipse
confiderem, nam et praeclara res est et sumus, ut
dixit Fannius, otiosi. sed quis ego sum aut quae
est in me facultas? doctorum est ista consuetudo
eaque. Graecorum, ut eis ponatur de quo disputent
quamvis subito. magnum opus est egetque exercitatione non parva. quam ob rem quae disputari
de amicitia possunt, ab eis censeo petatis, qui ista
profitentur; ego vos hortari tantum possum, ut
amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis;
nihil est enim tam naturae aptum, tam conveniens
ad res vel secundas vel adversas. |
|
18 |
sed hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam
esse non posse; neque id ad vivum reseco, ut illi,
qui haec subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad
communem utilitatem parum; negant enim quemquam esse virum bonum nisi sapientem. sit ita
sane: sed eam sapientiam interpretantur, quam
adhuc mortalis nemo est consecutus. nos autem
ea quae sunt in usu vitaque communi, non ea quae
finguntur aut optantur, spectare debemus. numquam ego dicam C. Fabricium, M'. Curium, Ti.
Coruncanium, quos sapientis nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientis. qua re sibi habeant sapientiae nomen et invidiosum et
obscurum, concedant ut viri boni fuerint. ne id
quidem facient; negabunt id nisi sapienti posse
concedi. |
|
19 |
agamus igitur pingui, ut aiunt, Minerva.
qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur
fides integritas aequitas liberalitas, nec sit in eis
ulla cupiditas libido audacia, sintque magna constantia, ut ei fuerunt, modo quos nominavi, hos viros
bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus,
quia sequantur, quantum homines possunt, naturam
optimam bene vivendi ducem.
Sic enim mihi perspicere videor, ita natos esse
nos, ut inter omnis esset societas quaedam, maior
autem, ut quisque proxime accederet. itaque cives
potiores quam peregrini, propinqui quam alieni;
cum his enim amicitiam natura ipsa peperit, sed
ea non satis habet firmitatis. namque hoc praestat
amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest; sublata
enim benevolentia amicitiae nomen tollitur, propinquitatis manet. |
|
20 |
quanta autem vis amicitiae sit
ex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita
societate generis humani, quam conciliavit ipsa
natura, ita contracta res est et adducta in angustum,
ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos
iungeretur. |
VI |
|
est enim amicitia nihil aliud nisi omnium
divinarum humanarumque rerum cum benevolentia
et caritate consensio, qua quidem haud scio an
excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a
dis immortalibus datum. divitias alii praeponunt,
bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores,
multi etiam voluptates. beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita
non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. qui autem in virtute summum bonum ponunt,
praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam
et gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse
ullo pacto potest. |
|
21 |
iam virtutem ex consuetudine
vitae nostrae sermonisque nostri interpretemur nec
eam, ut quidam docti, verborum magnificentia
metiamur, virosque bonos eos qui habentur numeremus – Paulos Catones Gallos Scipiones Philos – his
communis vita contenta est; eos autem omittamus,
qui omnino nusquam reperiuntur. |
|
22 |
talis igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere. principio qui
potest esse vita vitalis, ut ait Ennius, quae non in
amici mutua benevolentia conquiescit? quid dulcius
quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut
tecum? qui esset tantus fructus in prosperis rebus,
nisi haberes qui illis aeque ac tu ipse gauderet? Adversas vero ferre difficile esset sine eo, qui illas
gravius etiam quam tu ferret. denique ceterae res,
quae expetuntur, opportunae sunt singulae rebus
fere singulis – divitiae, ut utare; opes, ut colare;
honores, ut laudere; voluptates, ut gaudeas; valetudo, ut dolore careas et muneribus fungare corporis;
amicitia res plurimas continet: quoquo te verteris
praesto est, nullo loco excluditur, numquam intempestiva, numquam molesta est. itaque non aqua,
non igni, ut aiunt, pluribus locis utimur quam amicitia.
neque ego nunc de volgari aut de mediocri, quae
tamen ipsa et delectat et prodest, sed de vera et
perfecta loquor, qualis eorum, qui pauci nominantur,
fuit. nam et secundas res splendidiores facit
amicitia, et adversas, partiens communicansque,
leviores. |
VII |
23 |
cumque plurimas et maximas commoditates
amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum, nec
debilitari animos aut cadere patitur. verum etiam
amicum qui intuetur, tamquam exemplar aliquod
intuetur sui. quocirca et absentes adsunt et egentes
abundant et imbecilli valent et, quod difficilius dictu
est, mortui vivunt; tantus eos honos memoria desiderium prosequitur amicorum, ex quo illorum beata
mors videtur, horum vita laudabilis. quod si exemeris ex rerum natura benevolentiae coniunctionem,
nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem
cultus permanebit. id si minus intellegitur, quanta
vis amicitiae concordiaeque sit, ex dissensionibus
atque discordiis percipi potest. quae enim domus
tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae non
odiis et discidiis funditus possit everti? |
|
24 |
ex quo, quantum boni sit in amicitia, iudicari
potest. agrigentinum quidem doctum quendam
virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt, quae
in rerum natura totoque mundo constarent quaeque
moverentur, ea contrahere amicitiam, dissipare discordiam. atque hoc quidem omnes mortales et
intellegunt et re probant. itaque, si quando aliquod
officium exstitit amici in periculis aut adeundis aut
communicandis, quis est qui id non maximis efferat
laudibus? qui clamores tota cavea nuper in hospitis
et amici mei M. Pacuvi nova fabula, cum ignorante
rege uter Orestes esset, Pylades Orestem se esse
diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita
ut erat, Orestem se esse perseveraret! stantes
plaudebant in re ficta; quid arbitramur in vera
facturos fuisse? facile indicabat ipsa natura vim
suam, cum homines, quod facere ipsi non possent,
id recte fieri in altero iudicarent. hactenus mihi videor de amicitia quid sentirem
potuisse dicere; si quae praeterea sunt – credo
autem esse multa – ab eis, si videbitur, qui ista
disputant, quaeritote. |
|
25 |
FANNIUS. Nos autem a te potius. quamquam etiam
ab istis saepe quaesivi et audivi non invitus equidem,
sed aliud quoddam filum orationis tuae.
SCAEVOLA. Tum magis id diceres, Fanni, si nuper
in hortis Scipionis, cum est de re publica disputatum,
affuisses. qualis tum patronus iustitiae fuit contra
accuratam orationem Phili.
FANNIUS. Facile id quidem fuit iustitiam iustissimo viro defendere.
SCAEVOLA. Quid? amicitiam nonne facile ei, qui
ob eam summa fide, constantia iustitiaque servatam
maximam gloriam ceperit? |
VIII |
26 |
LAELIUS. Vim hoc quidem est afferre; quid
enim refert qua me ratione cogatis? cogitis certe.
studiis enim generorum, praesertim in re bona, cum
difficile est tum ne aequum quidem obsistere.
saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti
maxime illud considerandum videri solet, utrum
propter imbecillitatem atque inopiam desiderata
sit amicitia, ut dandis recipiendisque meritis, quod
quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab
alio vicissimque redderet, an esset hoc quidem proprium amicitiae, sed antiquior et pulchrior et
magis a natura ipsa profecta alia causa. amor enim,
ex quo amicitia nominata est, princeps est ad benevolentiam coniungendam. nam utilitates quidem
etiam ab eis percipiuntur saepe, qui simulatione
amicitiae coluntur et observantur temporis causa;
in amicitia autem nihil fictum, nihil simulatum est
et, quidquid est, id est verum et' voluntarium.
|
|
27 |
quapropter a natura mihi videtur potius quam indigentia orta amicitia, applicatione magis animi cum
quodam sensu amandi, quam cogitatione quantum
illa res utilitatis esset habitura. quod quidem quale
sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest,
quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et
ab eis ita amantur, ut facile earum sensus appareat.
quod in homine multo est evidentius, primum ex ea
caritate quae est inter natos et parentis, quae dirimi
nisi detestabili scelere non potest, deinde cum similis
sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus, cuius
cum moribus et natura congruamus, quod in eo
quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere
videamur. |
|
28 |
nihil est enim virtute amabilius, nihil
quod magis alliciat ad diligendum, quippe cum
propter virtutem et probitatem etiam eos, quos
numquam vidimus, quodam modo diligamus. quis
est qui C. Fabrici, M'. Curi non cum caritate aliqua benevola memoriam usurpet, quos numquam viderit?
quis autem est qui Tarquinium Superbum, qui Sp.
Cassium, Sp. Maelium non oderit? cum duobus
ducibus de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho
et Hannibale; ab altero propter probitatem eius
non nimis alienos animos habemus; alterum propter
crudelitatem semper haec civitas oderit. |
IX |
29 |
quod si tanta vis probitatis est, ut eam vel in
eis, quos numquam vidimus, et, quod maius est, in
hoste etiam diligamus, quid mirum est, si animi hominum moveantur, cum eorum, quibuscum usu coniuncti esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere
videantur? quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine
adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum
animi et amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae magnitudo.
quam si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut
sit per quem adsequatur quod quisque desideret,
humilem sane relinquunt et minime generosum, ut
ita dicam, ortum amicitiae, quam ex inopia atque
indigentia natam volunt. quod si ita esset, ut
quisque minimum esse in se arbitraretur, ita ad
amicitiam esset aptissimus; quod longe secus est.
|
|
30 |
ut enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque
maxime virtute et sapientia sic munitus est, ut nullo
egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita in amicitiis expetendis colendisque maxime excellit.
quid enim? Africanus indigens mei? minime
hercule! ac ne ego quidem illius, sed ego admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opinione
fortasse non nulla quam de meis moribus habebat,
me dilexit; auxit benevolentiam consuetudo. sed
quamquam utilitates multae et magnae consecutae
sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi
profectae. |
|
31 |
ut enim benefici liberalesque sumus,
non ut exigamus gratiam – neque enim beneficium
faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem
sumus – sic amicitiam non spe mercedis adducti,
sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest,
expetendam putamus. |
|
32 |
ab his, qui pecudum ritu ad voluptatem omnia
referunt, longe dissentiunt; nec mirum; nihil enim
altum, nihil magnificum ac divinum suspicere possunt,
qui suas omnis cogitationes abiecerunt in rem tam
humilem tamque contemptam. quam ob rem hos
quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem
intellegamus natura gigni sensum diligendi et benevolentiae caritatem facta significatione probitatis,
quam qui appetiverunt, applicant sese et propius
admovent, ut et usu eius, quem diligere coeperunt,
fruantur et moribus, sintque pares in amore et
aequales propensioresque ad bene merendum quam
ad reposcendum, atque haec inter eos sit honesta certatio. Sic et utilitates ex amicitia maximae
capientur, et erit eius ortus a natura quam ab imbecillitate gravior et verior. nam si utilitas conglutinaret amicitias, eadem commutata dissolveret; sed
quia natura mutari non potest, idcirco verae amicitiae
sempiternae sunt.
ortum quidem amicitiae videtis, nisi quid ad haec
forte vultis.
FANNIUS. Tu vero perge, Laeli! pro hoc enim,
qui minor est natu, meo iure respondeo. |
|
33 |
SCAEVOLA. Recte tu quidem: quam ob rem
audiamus.
|
X |
|
LAELIUS. Audite vero, optimi viri, ea quae
saepissime inter me et Scipionem de amicitia disserebantur. quamquam ille quidem nihil difficilius esse
dicebat quam amicitiam usque ad extremum vitae
diem permanere: nam vel ut non idem expediret
incidere saepe, vel ut de re publica non idem sentiretur; mutari etiam mores hominum saepe dicebat,
alias adversis rebus, alias aetate ingravescente.
atque earum rerum exemplum ex similitudine
capiebat ineuntis aetatis, quod summi puerorum
amores saepe una cum praetexta toga deponerentur;
|
|
34 |
sin autem ad adulescentiam perduxissent, dirimi
tamen interdum contentione vel uxoriae condicionis
vel commodi alicuius, quod idem adipisci uterque non posset. quod si qui longius in amicitia provecti
essent, tamen saepe labefactari, si in honoris contentionem incidissent; pestem enim nullam maiorem
esse amicitiis quam in plerisque pecuniae cupiditatem, in optimis quibusque honoris certamen et
gloriae, ex quo inimicitias maximas saepe inter
amicissimos exstitisse. |
|
35 |
magna etiam discidia et plerumque iusta nasci,
cum aliquid ab amicis quod rectum non esset postularetur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent
ad iniuriam, quod qui recusarent, quamvis honeste
id facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur
ab eis, quibus obsequi nollent; illos autem, qui
quidvis ab amico auderent postulare, postulatione
ipsa profiteri omnia se amici causa esse facturos.
eorum querella inveterata non modo familiaritates
exstingui solere, sed odia etiam gigni sempiterna.
haec ita multa quasi fata impendere amicitiis, ut
omnia subterfugere non modo sapientiae, sed etiam
felicitatis diceret sibi videri. |
XI |
36 |
quam ob rem id primum videamus, si placet,
quatenus amor in amicitia progredi debeat. numne,
si Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam
arma illi cum Coriolano debuerunt? num Vecellinum amici regnum appetentem, num Maelium
debuerunt iuvare? |
|
37 |
tiberium quidem Gracchum rem publicam vexantem a Q. Tuberone aequalibusque amicis derelictum videbamus. At C. Blossius
Cumanus, hospes familiae vestrae, Scaevola, cum
ad me, quod aderam Laenati et Rupilio consulibus
in consilio, deprecatum venisset, hanc ut sibi ignoscerem causam afferebat, quod tanti Tib. Gracchum
fecisset, ut quidquid ille vellet sibi faciendum
putaret. tum ego, etiamne, inquam, si te in
Capitolium faces ferre vellet? numquam voluisset
id quidem, sed, si voluisset, paruissem. videtis,
quam nefaria vox. et hercule ita fecit, vel plus
etiam quam dixit; non enim paruit ille Tib. Gracchi
temeritati, sed praefuit, nec se comitem illius furoris,
sed ducem praebuit. itaque hac amentia, quaestione nova perterritus, in Asiam profugit, ad hostis
se contulit, poenas rei publicae gravis iustasque
persolvit.
nulla est igitur excusatio peccati, si amici causa
peccaveris; nam, cum conciliatrix amicitiae virtutis
opinio fuerit, difficile est amicitiam manere, si a
virtute defeceris. |
|
38 |
quod si rectum statuerimus vel
concedere amicis quidquid velint vel impetrare ab
eis quidquid velimus, perfecta quidem sapientia si
simus, nihil habeat res viti; sed loquimur de eis
amicis qui ante oculos sunt, quos videmus aut de
quibus memoriam accepimus, quos novit vita communis. ex hoc numero nobis exempla sumenda
sunt, et eorum quidem maxime, qui ad sapientiam
proxime accedunt. |
|
39 |
videmus Papum Aemilium C.
Luscino familiarem fuisse (sic a patribus accepimus)
bis una consules, collegas in censura; tum et cum
eis et inter se coniunctissimos fuisse M'. Curium, Tib.
Coruncanium memoriae proditum est. igitur ne
suspicari quidem possumus quemquam horum ab
amico quidpiam contendisse, quod contra fidem.
contra ius iurandum, contra rem publicam esset.
nam hoc quidem in talibus viris quid attinet dicere,
si contendisset impetraturum non fuisse, cum illi
sanctissimi viri fuerint, aeque autem nefas sit tale
aliquid et facere rogatum et rogare? At vero Tib.
Gracchum sequebantur C. Carbo, C. Cato, et minime
tum quidem Gaius frater, nunc idem acerrimus. |
XII |
40 |
haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut
neque rogemus res turpis nec faciamus rogati.
turpis enim excusatio est et minime accipienda cum
in ceteris peccatis, tum si quis contra rem publicam
se amici causa fecisse fateatur. etenim eo loco,
Fanni et Scaevola, locati sumus, ut nos longe prospicere oporteat futuros casus rei publicae. deflexit
iam aliquantulum de spatio curriculoque consuetudo maiorum. |
|
41 |
Tib. Gracchus regnum occupare conatus
est, vel regnavit is quidem paucos menses. num
quid simile populus Romanus audierat aut viderat?
hunc etiam post mortem secuti amici et propinqui
quid in P. Scipione effecerint, sine lacrimis non queo
dicere. nam Carbonem, quocumque modo potuimus,
propter recentem poenam Tib. Gracchi sustinuimus.
De C. Gracchi autem tribunatu quid exspectem non
libet augurari; serpit deinde res, quae proclivis
ad perniciem, cum semel coepit, labitur. videtis
in tabella iam ante quanta sit facta labes, primo
Gabinia lege, biennio autem post Cassia. videre
iam videor populum a senatu disiunctum, multitudinis arbitrio res maximas agi. plures enim discent
quem ad modum haec fiant, quam quem ad modum
his resistatur. |
|
42 |
quorsum haec? quia sine sociis nemo quicquam tale conatur. praecipiendum est igitur bonis, ut;
si in eius modi amicitias ignari casu aliquo inciderint,
ne existiment ita se alligatos, ut ab amicis in magna
aliqua re publica peccantibus non discedant; improbis autem poena statuenda est, nec vero minor
eis qui secuti erunt alterum, quam eis qui ipsi fuerint
impietatis duces. quis clarior in Graecia Themistocle, quis potentior? qui cum imperator bello
Persico servitute Graeciam liberavisset propterque
invidiam in exsilium expulsus esset, ingratae patriae
iniuriam non tulit, quam ferre debuit: fecit idem
quod viginti annis ante apud nos fecerat Coriolanus.
His adiutor contra patriam inventus est nemo;
itaque mortem sibi uterque conscivit. |
|
43 |
qua re talis
improborum consensio non modo excusatione amicitiae
tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel
bellum patriae inferentem sequi. quod quidem,
ut res ire coepit, haud scio an aliquando futurum sit;
mihi autem non minori curae est, qualis res publica
post mortem meam futura sit, quam qualis hodie sit. |
XIII |
44 |
haec igitur prima lex amicitiae sanciatur,
ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa
honesta faciamus, ne exspectemus quidem dum rogemur, studium semper adsit, cunctatio absit,
consilium verum dare audeamus libere, plurimum in
amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas,
eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte,
sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae
pareatur. |
|
45 |
nam quibusdam, quos audio sapientes
habitos in Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam – sed nihil est, quod illi non persequantur
argutiis – partim fugiendas esse nimias amicitias,
ne necesse sit unum sollicitum esse pro pluribus;
satis superque esse sibi suarum cuique rerum; alienis
nimis implicari molestum esse; commodissimum
esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas
vel adducas cum velis vel remittas; caput enim esse
ad beate vivendum securitatem, qua frui non possit
animus, si tamquam parturiat unus pro pluribus. |
|
46 |
alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius,
quem locum breviter paulo ante perstrinxi, praesidi
adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis
amicitias esse expetendas; itaque ut quisque minimum firmitatis haberet minimumque virium, ita
amicitias appetere maxime: ex eo fieri ut mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant quam
viri, et inopes quam opulenti, et calamitosi quam ei qui putentur beati. |
|
47 |
O praeclaram sapientiam!
solem enim e mundo tollere videntur ei, qui amicitiam e vita tollunt, qua nihil a dis immortalibus melius
habemus, nihil iucundius. quae est enim ista
securitas? specie quidem blanda, sed reapse multis
locis repudianda. neque enim est consentaneum
ullam honestam rem actionemve, ne sollicitus sis,
aut non suscipere aut susceptam deponere. quod
si curam fugimus, virtus fugienda est, quae necesse
est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur
atque oderit, ut bonitas malitiam, temperantia
libidinem, ignaviam fortitudo. itaque videas rebus
iniustis iustos maxime dolere, imbellibus fortis, flagitiosis modestos. ergo hoc proprium est animi bene
constituti, et laetari bonis rebus et dolere contrariis. |
|
48 |
quam ob rem si cadit in sapientem animi dolor,
qui profecto cadit, nisi ex eius animo exstirpatam
humanitatem arbitramur, quae causa est cur amicitiam funditus tollamus e vita, ne aliquas propter
eam suscipiamus molestias? quid enim interest
motu animi sublato, non dico inter pecudem et
hominem, sed inter hominem et truncum aut saxum
aut quidvis generis eiusdem? neque enim sunt
isti audiendi, qui virtutem duram et quasi ferream
esse quandam volunt; quae quidem est cum multis
in rebus tum in amicitia tenera atque tractabilis,
ut et bonis amici quasi diffundatur et incommodis contrahatur. quam ob rem angor iste, qui pro
amico saepe capiendus est, non tantum valet, ut
tollat e vita amicitiam, non plus quam ut virtutes,
quia non nullas curas et molestias afferunt, repudientur.
|
XIV |
|
cum autem contrahat amicitiam, ut supra
dixi, si qua significatio virtutis eluceat, ad quam se
similis animus applicet et adiungat, id cum contigit,
amor exoriatur necesse est. |
|
49 |
quid enim tam absurdum quam delectari multis inanibus rebus, ut honore,
ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis,
animante virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut
ita dicam, redamare possit, non admodum delectari? nihil est enim remuneratione benevolentiae,
nihil vicissitudine studiorum officiorumque iucundius.
|
|
50 |
quid? si illud etiam addimus, quod recte addi potest,
nihil esse quod ad se rem ullam tam illiciat et tam
trahat quam ad amicitiam similitudo, concedetur
profecto verum esse, ut bonos boni diligant asciscantque sibi quasi propinquitate coniunctos atque
natura. nihil est enim appetentius similium sui nec
rapacius quam natura. quam ob rem hoc quidem,
Fanni et Scaevola, constet, ut opinor, bonis inter
bonos quasi necessariam benevolentiam, qui est
amicitiae fons a natura constitutus. sed eadem
bonitas etiam ad multitudinem pertinet. non enim
est inhumana virtus neque immunis neque superba,
quae etiam populos universos tueri eisque optime consulere soleat, quod non faceret profecto, si a
caritate volgi abhorreret. |
|
51 |
atque etiam mihi quidem videntur, qui utilitatis
causa fingunt amicitias, amabilissimum nodum
amicitiae tollere. non enim tam utilitas parta per
amicum quam amici amor ipse delectat, tumque
illud fit, quod ab amico est profectum, iucundum,
si cum studio est profectum. tantumque abest ut
amicitiae propter indigentiam colantur, ut ei, qui
opibus et copiis maximeque virtute, in qua plurimum
est praesidi, minime alterius indigeant, liberalis
simi sint et beneficentissimi. atque haud sciam an
ne opus sit quidem nihil umquam omnino deesse
amicis. ubi enim studia nostra viguissent, si numquam consilio, numquam opera nostra nec domi nec
militiae Scipio eguisset? non igitur utilitatem
amicitia, sed utilitas amicitiam secuta est. |
XV |
52 |
non ergo erunt homines deliciis diffluentes
audiendi, si quando de amicitia, quam nec usu nec
ratione habent cognitam, disputabunt. nam quis
est, pro deorum fidem atque hominum! qui velit,
ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur,
circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum
abundantia vivere? haec enim est tyrannorum
vita, nimirum in qua nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia
semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae.
|
|
53 |
quis enim aut eum diligat, quem metuat, aut eum,
a quo se metui putet? coluntur tamen simulatione
dumtaxat ad tempus. quod si forte, ut fit plerumque, ceciderint, tum intellegitur quam fuerint inopes amicorum. quod Tarquinium dixisse ferunt
exulantem, tum se intellexisse, quos fidos amicos
habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam
referre posset. |
|
54 |
quamquam miror, illa superbia et importunitate, si
quemquam amicum habere potuit. atque ut huius,
quem dixi, mores veros amicos parare non potuerunt,
sic multorum opes praepotentium excludunt amicitias
fidelis. non enim solum ipsa fortuna caeca est, sed
eos etiam plerumque efficit caecos, quos complexa
est; itaque efferuntur fere fastidio et contumacia,
nec quicquam insipiente fortunato intolerabilius fieri
potest. atque hoc quidem videre licet, eos, qui
antea commodis fuerint moribus, imperio potestate
prosperis rebus immutari, sperni ab eis veteres amicitias, indulgeri novis. |
|
55 |
quid autem stultius quam,
cum plurimum copiis facultatibus opibus possint,
cetera parare, quae parantur pecunia, equos famulos
vestem egregiam vasa pretiosa, amicos non parare,
optimam et pulcherrimam vitae, ut ita dicam, supellectilem? etenim cetera cum parant, cui parent nesciunt nec cuius causa laborent; eius enim est
istorum quidque qui vicit viribus; amicitiarum sua
cuique permanet stabilis et certa possessio, ut etiam
si illa maneant, quae sunt quasi dona fortunae, tamen
vita inculta et deserta ab amicis non possit esse
iucunda. sed haec hactenus. |
XVI |
56 |
constituendi autem sunt, qui sint in amicitia
fines et quasi termini diligendi. De quibus tris video
sententias ferri, quarum nullam probo: unam, ut
eodem modo erga amicum affecti simus quo erga
nosmet ipsos; alteram, ut nostra in amicos benevolentia illorum erga nos benevolentiae pariter
aequaliterque respondeat; tertiam, ut, quanti
quisque se ipse facit, tanti fiat ab amicis. |
|
57 |
harum
trium sententiarum nulli prorsus assentior. nec
enim illa prima vera est, ut, quem ad modum in se
quisque, sic in amicum sit animatus. quam multa
enim, quae nostra causa numquam faceremus,
facimus causa amicorum! precari ab indigno, supplicare, tum acerbius in aliquem invehi insectarique
vehementius, quae in nostris rebus non satis honeste,
in amicorum fiunt honestissime; multaeque res
sunt, in quibus de suis commodis viri boni multa
detrahunt detrahique patiuntur, ut eis amici potius
quam ipsi fruantur. |
|
58 |
altera sententia est quae definit amicitiam paribus officiis ac voluntatibus. hoc quidem est nimis
exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut
par sit ratio acceptorum et datorum. divitior mihi
et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare
restricte ne plus reddat quam acceperit: neque
enim verendum est ne quid excidat aut ne quid
in terram defluat aut ne plus aequo quid in amicitiam
congeratur. |
|
59 |
tertius vero ille finis deterrimus, ut, quanti quisque
se ipse faciat, tanti fiat ab amicis. saepe enim
in quibusdam aut animus abiectior est aut spes
amplificandae fortunae fractior. non est igitur
amici talem esse in eum, qualis ille in se est, sed
potius eniti et efficere ut amici iacentem animum
excitet inducatque spem cogitationemque meliorem.
alius igitur finis verae amicitiae constituendus est,
si prius, quid maxime reprehendere Scipio solitus
sit, dixero. negabat ullam vocem inimiciorem
amicitiae potuisse reperiri quam eius qui dixisset
ita amare oportere ut si aliquando esset osurus;
nec vero se adduci posse ut hoc, quem ad modum
putaretur, a Biante esse dictum crederet, qui sapiens
habitus esset unus e septem; impuri cuiusdam aut
ambitiosi aut omnia ad suam potentiam revocantis esse sententiam. quonam enim modo quisquam
amicus esse poterit ei, cui se putabit inimicum esse
posse? quin etiam necesse erit cupere et optare
ut quam saepissime peccet amicus, quo pluris det
sibi tamquam ansas ad reprehendendum: rursum
autem recte factis commodisque amicorum necesse
erit angi dolere invidere. |
|
60 |
qua re hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam
valet: illud potius praecipiendum fuit, ut eam
diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis,
ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus. quin etiam si minus
felices in deligendo fuissemus, ferendum id Scipio
potius quam inimicitiarum tempus cogitandum
putabat. |
XVII |
61 |
His igitur finibus utendum arbitror, ut,
cum emendati mores amicorum sint, tum sit inter eos
omnium rerum consiliorum voluntatum sine ulla
exceptione communitas, ut etiam si qua fortuna
accident ut minus iustae amicorum voluntates
adiuvandae sint, in quibus eorum aut caput agatur
aut fama, declinandum de via sit, modo ne summa
turpitudo sequatur; est enim quatenus amicitiae
dari venia possit. nec vero neglegenda est fama,
nec mediocre telum ad res gerendas existimare
oportet benevolentiam civium, quam blanditiis et
assentando colligere turpe est; virtus, quam sequitur
caritas, minime repudianda est. |
|
62 |
sed – saepe enim redeo ad Scipionem, cuius omnis
sermo erat de amicitia – querebatur quod omnibus
in rebus homines diligentiores essent; capras et
ovis quot quisque haberet dicere posse, amicos quot
haberet non posse dicere; et in illis quidem parandis
adhibere curam, in amicis eligendis neglegentis esse
nec habere quasi signa quaedam et notas, quibus
eos, qui ad amicitiam essent idonei, iudicarent.
sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi,
cuius generis est magna penuria; et iudicare difficile
est sane nisi expertum, experiendum autem est in
ipsa amicitia: ita praecurrit amicitia iudicium
tollitque experiendi potestatem. |
|
63 |
est igitur prudentis sustinere ut cursum, sic impetum benevolentiae, quo utamur, quasi equis temptatis, sic amicitia,
aliqua parte periclitatis moribus amicorum. quidam
saepe in parva pecunia perspiciuntur quam sint leves;
quidam autem, quos parva movere non potuit, cognoscuntur in magna. sin vero erunt aliqui reperti
qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores magistratus
imperia potestates opes amicitiae non anteponant,
ut, cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera
ius amicitiae, non multo illa malint? imbecilla enim
est natura ad contemnendam potentiam, quam
etiam si neglecta amicitia consecuti sint, obscuratum iri arbitrantur, quia non sine magna causa sit neglecta
amicitia. |
|
64 |
itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in eis, qui in honoribus reque publica versantur.
ubi enim istum invenias, qui honorem amici anteponat suo? quid? haec ut omittam, quam graves,
quam difficiles plerisque videntur calamitatum societates, ad quas non est facile inventu qui descendant.
quamquam Ennius recte:
„amicus certus in re incerta cernitur“;
tamen haec duo levitatis et infirmitatis plerosque
convincunt, aut si in bonis rebus contemnunt aut in
malis deserunt. |
XVIII |
|
qui igitur utraque in re gravem
constantem stabilem se in amicitia praestiterit, hunc
ex maxime raro genere hominum iudicare debemus
et paene divino. |
|
65 |
firmamentum autem stabilitatis constantiaeque est eius quam in amicitia quaerimus
fides est; nihil est enim stabile, quod infidum est.
simplicem praeterea et communem et consentientem, id est, qui rebus isdem moveatur, elegi par est;
quae omnia pertinent ad fidelitatem. neque enim
fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum,
neque vero, qui non isdem rebus movetur naturaque consentit, aut fidus aut stabilis potest esse. addendum eodem est, ut ne criminibus aut inferendis
delectetur aut credat oblatis, quae pertinent omnia
ad eam, quam iam dudum tracto, constantiam. ita
fit verum illud, quod initio dixi, amicitiam nisi inter
bonos esse non posse.
est enim boni viri, quem eundem sapientem licet
dicere, haec duo tenere in amicitia: primum, ne
quid fictum sit neve simulatum; aperte enim vel
odisse magis ingenui est quam fronte occultare
sententiam; deinde non solum ab aliquo allatas
criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse
suspiciosum, semper aliquid existimantem ab amico
esse violatum. |
|
66 |
accedat huc suavitas quaedam
oportet sermonum atque morum, haudquaquam
mediocre condimentum amicitiae. tristitia autem
et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem,
sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior
et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior. |
XIX |
67 |
exsistit autem hoc loco quaedam quaestio
subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia,
veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros
anteponere solemus. indigna homine dubitatio;
non enim debent esse amicitiarum, sicut aliarum
rerum, satietates; veterrima quaeque, ut ea vina
quae vetustatem ferunt, esse debent suavissima,
verumque illud est, quod dicitur, multos modios
salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit. |
|
68 |
novitates autem, si spem afferunt, ut tamquam
in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt
illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco
conservanda; maxima est enim vis vetustatis et
consuetudinis. quin in ipso equo, cuius modo feci
mentionem, si nulla res impediat, nemo est quin eo,
quo consuevit, libentius utatur quam intractato et
novo; nec vero in hoc, quod est animal, sed in eis
etiam, quae sunt inanima, consuetudo valet, cum
locis ipsis delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus. |
|
69 |
sed maximum est in amicitia superiorem parem
esse inferiori. saepe enim excellentiae quaedam
sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam,
grege. numquam se ille Philo, numquam Rupilio,
numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris
ordinis amicis. Q. vero Maximum fratrem, egregium
virum omnino, sibi nequaquam parem, quod is
anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnis per se posse esse ampliores volebat. |
|
70 |
quod
faciendum imitandumque est omnibus, ut, si quam
praestantiam virtutis ingeni fortunae consecuti sunt,
impertiant ea suis communicentque cum proximis;
ut, si parentibus nati sint humilibus, si propinquos
habeant imbecilliore vel animo vel fortuna, eorum
augeant opes eisque honori sint et dignitati. ut
in fabulis, qui aliquamdiu propter ignorationem stirpis et generis in famulatu fuerunt, cum cogniti
sunt et aut deorum aut regum filii inventi, retinent
tamen caritatem in pastores, quos patres multos
annos esse duxerunt. quod est multo profecto
magis in veris patribus certisque faciendum. fructus
enim ingeni et virtutis omnisque praestantiae tum
maximus capitur, cum in proximum quemque confertur. |
XX |
71 |
ut igitur ei, qui sunt in amicitiae coniunctionisque necessitudine superiores, exaequare se cum
inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a
suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate superari.
quorum plerique aut queruntur semper aliquid aut
etiam exprobrant, eoque magis si habere se putant
quod officiose et amice et cum labore, aliquo suo
factum queant dicere. odiosum sane genus hominum
officia exprobrantium, quae meminisse debet is,
in quem collata sunt, non commemorare qui contulit.
|
|
72 |
quam ob rem, ut ei, qui superiores sunt, submittere
se debent in amicitia, sic quodam modo inferiores
extollere. sunt enim quidam qui molestas amicitias
faciunt cum ipsi se contemni putant – quod non
fere contingit nisi eis qui etiam contemnendos se
arbitrantur; qui hac opinione non modo verbis, sed
etiam opera levandi sunt. |
|
73 |
tantum autem cuique
tribuendum, primum quantum ipse efficere possis,
deinde etiam quantum ille, quem diligas atque adiuves, sustinere. non enim neque tu possis,
quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissimos
perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem
efficere, fratrem eius Lucium non potuit. quod si
etiam possis quidvis deferre ad alterum, videndum
est tamen quid ille possit sustinere. |
|
74 |
omnino amicitiae corroboratis iam confirmatisque
et ingeniis et aetatibus iudicandae sunt; nec, si qui
ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt,
eos habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt. isto enim modo nutrices et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt. qui neglegendi quidem non sunt, sed alio
quodam modo aestimandi ; aliter amicitiae stabiles
permanere non possunt. disparis enim mores disparia
studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias; nec ob aliam causam ullam boni improbis,
improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod
tanta est inter eos, quanta maxima potest esse,
morum studiorumque distantia. |
|
75 |
recte etiam praecipi potest in amicitiis, ne intemperata quaedam benevolentia, quod persaepe fit,
impediat magnas utilitates amicorum. nec enim,
ut ad fabulas redeam, Troiam Neoptolemus capere potuisset, si Lycomedem, apud quem erat educatus,
multis cum lacrimis iter suum impedientem audire
voluisset. et saepe incidunt magnae res, ut discedendum sit ab amicis; quas qui impedire volt,
quod desiderium non facile ferat, is et infirmus est
mollisque natura et ob eam ipsam causam in amicitia
parum iustus. |
|
76 |
atque in omni re considerandum est
et quid postules ab amico et quid patiare a te
impetrari.
|
XXI |
|
est etiam quaedam calamitas in amicitiis
dimittendis non numquam necessaria – iam enim a
sapientium familiaritatibus ad volgaris amicitias
oratio nostra delabitur. erumpunt saepe vitia
amicorum tum in ipsos amicos, tum in alienos,
quorum tamen ad amicos redundet infamia. tales
igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et,
ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam
discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis
iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum
sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit. |
|
77 |
sin autem aut morum aut studiorum commutatio
quaedam, ut fieri solet, facta erit, aut in rei publicae
partibus dissensio intercesserit (loquor enim iam, ut paulo ante dixi, non de sapientium, sed de communibus amicitiis) cavendum erit ne non solum
amicitiae depositae, sed etiam inimicitiae susceptae
videantur. nihil enim est turpius quam cum eo
bellum gerere, quocum familiariter vixeris. ab
amicitia Q. Pompei meo nomine se removerat, ut
scitis, Scipio; propter dissensionem autem, quae
erat in re publica, alienatus est a collega nostro
Metello; utrumque egit graviter ac moderate et
offensione animi non acerba. |
|
78 |
quam ob rem primum
danda opera est ne qua amicorum discidia fiant, sin
tale aliquid evenerit, ut exstinctae potius amicitiae
quam oppressae esse videantur. cavendum vero
ne etiam in gravis inimicitias convertant se amicitiae
ex quibus iurgia maledicta contumeliae gignuntur.
quae tamen si tolerabiles erunt, ferendae sunt et
hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa
sit qui faciat, non is qui patiatur, iniuriam.
omnino omnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque una provisio, ut ne
nimis cito diligere incipiant neve non dignos. |
|
79 |
digni
autem sunt amicitia, quibus in ipsis inest causa cur
diligantur. rarum genus! et quidem omnia praeclara,
rara, nec quicquam difficilius quam reperire quod sit
omni ex parte in suo genere perfectum. sed plerique
neque in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos
potissimum diligunt, ex quibus sperant se maximum
fructum esse capturos. |
|
80 |
ita pulcherrima illa et
maxime naturali carent amicitia per se et propter
se expetita,nec ipsi sibi exemplo sunt, haec vis
amicitiae et qualis et quanta sit. ipse enim se
quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem
exigat caritatis suae, sed quod per se quisque sibi
carus est; quod nisi idem in amicitiam transferetur,
verus amicus numquam reperietur: est enim is
qui est tamquam alter idem. |
|
81 |
quod si hoc apparet in bestiis, volucribus nantibus
agrestibus, cicuribus feris, primum ut se ipsae diligant – id enim pariter cum omni animante nascitur
– deinde, ut requirant atque appetant ad quas se
applicent eiusdem generis animantis – idque faciant
cum desiderio et cum quadam similitudine amoris
humani – quanto id magis in homine fit natura, qui
et se ipse diligit et alterum anquirit, cuius animum
ita cum suo misceat, ut efficiat paene unum ex
duobus! |
XXII |
82 |
sed plerique perverse, ne dicam impudenter, habere talem amicum volunt, quales ipsi
esse non possunt, quaeque ipsi non tribuunt amicis,
haec ab eis desiderant. par est autem primum ipsum
esse virum bonum, tum alterum similem sui quaerere.
in talibus ea, quam iam dudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus eis quibus ceteri
serviunt imperabunt; deinde aequitate iustitiaque
gaudebunt omniaque alter pro altero suscipiet; neque
quicquam umquam nisi honestum et rectum alter ab
altero postulabit, neque solum colent inter se ac
diligent, sed etiam verebuntur. nam maximum
ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam. |
|
83 |
itaque in eis perniciosus est error, qui
existimant libidinum peccatorumque omnium patere
in amicitia licentiam. virtutum amicitia adiutrix
a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam
solitaria non posset virtus ad ea quae summa sunt
pervenire, coniuncta et consociata cum altera perveniret. quae si quos inter societas aut est aut fuit
aut futura est, eorum est habendus ad summum
naturae bonum optimus beatissimusque comitatus.
|
|
84 |
haec est, inquam, societas, in qua omnia insunt,
quae putant homines expetenda – honestas gloria
tranquillitas animi atque iucunditas; ut et, cum
haec adsint, beata vita sit, et sine his esse non possit>
quod cum optimum maximumque sit, si id volumus
adipisci, virtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam neque ullam rem expetendam consequi possumus; ea vero neglecta qui se amicos habere
arbitrantur, tum se denique errasse sentiunt, cum
eos gravis aliquis casus experiri cogit. |
|
85 |
quocirca,
dicendum est enim saepius, cum iudicaris, diligere oportet; non, cum dilexeris, iudicare. sed cum
multis in rebus neglegentia plectimur, tum maxime
in amicis et diligendis et colendis; praeposteris
enim utimur consiliis et acta agimus, quod vetamur
vetere proverbio. nam, implicati ultro et citro vel
usu diuturno vel etiam officiis, repente in medio
cursu amicitias exorta aliqua offensione disrumpimus. |
XXIII |
86 |
quo etiam magis vituperanda est rei
maxime necessariae tanta incuria. una est enim
amicitia in rebus humanis, de cuius utilitate omnes
uno ore consentiunt; quamquam a multis virtus
ipsa contemnitur et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur; multi divitias despiciunt, quos
parvo contentos tenuis victus cultusque delectat;
honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius,
nihil esse levius existiment! itemque cetera, quae
quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt qui
pro nihilo putent. De amicitia omnes ad unum idem
sentiunt; et ei qui ad rem publicam se contulerunt,
et ei qui rerum cognitione doctrinaque delectantur,
et ei qui suum negotium gerunt otiosi; postremo
ei qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte
liberaliter vivere. |
|
87 |
serpit enim nescio quo modo per
omnium vitas amicitia nec ullam aetatis degendae
rationem patitur esse expertem sui.
quin etiam si quis asperitate ea est et immanitate
naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit,
qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat
aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae.
atque hoc maxime iudicaretur, si quid tale possit
contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum
frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret
atque ibi suppeditans omnium rerum quas natura
desiderat, abundantiam et copiam, hominis omnino
aspiciendi potestatem eriperet – quis tam esset
ferreus qui eam vitam ferre posset cuique non auferret
fructum voluptatum omnium solitudo? |
|
88 |
verum ergo
illud est, quod a Tarentino Archyta, ut opinor, dici
solitum nostros senes commemorare audivi ab aliis
senibus auditum: si quis in caelum ascendisset
naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore,
quae iucundissima fuisset, si aliquem cui narraret
habuisset. Sic natura solitarium nihil amat semperque ad aliquod tamquam adminiculum adnititur, quod
in amicissimo quoque dulcissimum est. |
XXIV |
|
sed cum tot signis eadem natura declaret
quid velit anquirat desideret, tamen obsurdescimus
nescio quo modo nec ea, quae ab ea monemur,
audimus. est enim varius et multiplex usus amicitiae multaeque causae suspicionum offensionumque
dantur, quas tum evitare, tum elevare, tum ferre
sapientis est. una illa subeunda est offensio ut et
utilitas in amicitia et fides retineatur; nam et
monendi amici saepe sunt et obiurgandi, et haec
accipienda amice, cum benevole fiunt. |
|
89 |
sed nescio
quo modo verum est, quod in Andria familiaris
meus dicit:
„obsequium amicos, veritas odium parit“.
molesta veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod
est venenum amicitiae, sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum
ferri sinit; maxima autem culpa in eo, qui et veritatem aspernatur et in fraudem obsequio impellitur.
omni igitur hac in re habenda ratio et diligentia
est, primum ut monitio acerbitate, deinde ut obiurgatio contumelia careat. in obsequio autem, quoniam Terentiano verbo lubenter utimur, comitas adsit,
assentatio vitiorum adiutrix procul amoveatur, quae
non modo amico, sed ne libero quidem digna est;
aliter enim cur tyranno, aliter cum amico vivitur. |
|
90 |
Cuius autem aures clausae veritati sunt, uta ab amico
verum audire nequeat, huius salus desperanda est.
scitum est enim illud Catonis, ut multa: melius
de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos
amicos, qui dulces videantur; illos verum saepe
dicere, hos numquam. atque illud absurdum, quod
ei, qui monentur, eam molestiam quam debent
capere non capiunt, ear capiunt qua debent vacare.
peccasse enim se non anguntur, obiurgari moleste
ferunt; quod contra oportebat delicto dolere, correctione gaudere. |
XXV |
91 |
ut igitur et monere et moneri proprium
est verae amicitiae, et alterum libere facere, non
aspere, alterum patienter accipere, non repugnanter,
sic habendum est nullam in amicitiis pestem esse
maiorem quam adulationem blanditiam assentationem: quamvis enim multis nominibus est hoc
vitium notandum levium hominum atque fallacium,
ad voluptatem loquentium omnia, nihil ad veritatem. |
|
92 |
cum autem omnium rerum simulatio vitiosa
est, tollit enim iudicium veri idque adulterat, tum
amicitiae repugnat maxime; delet enim veritatem,
sine qua nomen amicitiae valere non potest. nam
cum amicitiae vis sit in eo ut unus quasi animus
fiat ex pluribus, qui id fieri poterit, si ne in uno
quidem quoque unus animus erit idemque semper,
sed varius commutabilis multiplex? |
|
93 |
quid enim potest esse tam flexibile, tam devium, quam animus
eius, qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam voltum atque nutum convertitur?
negat quis, nego; ait, aio; postremo imperavi egomet mihi
omnia assentari,
ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona,
quod amici genus adhibere omnino levitatis est.
|
|
94 |
multi autem Gnathonum similes, cum sint loco fortuna fama superiores, quorum est assentatio molesta,
cum ad vanitatem accessit auctoritas. |
|
95 |
secerni
autem blandus amicus a vero et internosci tam potest
adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata
a sinceris atque veris. contio, quae ex imperitissimis constat, tamen iudicare solet, quid intersit
inter popularem, id est assentatorem et levem civem,
et inter constantem et verum et gravem. |
|
96 |
quibus
blanditiis C. Papirius nuper influebat in auris contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis!
dissuasimus nos, sed nihil de me, de Scipione
dicam libentius. quanta illi, di immortales, fuit
gravitas, quanta in oratione maiestas! ut facile
ducem populi Romani, non comitem diceres. sed
affuistis, et est in manibus oratio. itaque lex
popularis suffragiis populi repudiata est. atque, ut ad me redeam, meministis Q. Maximo
fratre Scipionis et L. Mancino consulibus, quam
popularis lex de sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur; cooptatio enim collegiorum ad populi beneficium transferebatur. (Atque is primus instituit in
forum versus agere cum populo.) Tamen illius
vendibilem orationem religio deorum immortalium
nobis defendentibus facile vincebat. atque id actum
est praetore me, quinquennio ante quam consul sum
factus. ita re magis quam summa auctoritate causa
illa defensa est. |
XXVI |
97 |
quod si in scena, id est in contione, in
qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum est,
tamen verum valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quae tota
veritate perpenditur? in qua nisi, ut dicitur,
apertum pectus videas tuumque ostendas, nihil
fidum, nihil exploratum habeas, ne amare quidem
aut amari, cum id quam vere fiat ignores. quamquam ista assentatio, quamvis perniciosa sit, nocere
tamen nemini potest nisi ei, qui eam recipit atque
ea delectatur. ita fit ut is assentatoribus patefaciat
auris suas maxime, qui ipse sibi assentetur et se
maxime ipse delectet. |
|
98 |
omnino est amans sui virtus; optime enim se
ipsa novit quamque amabilis sit intellegit: ego autem non de virtute nunc loquor, sed de virtutis opinione.
virtute enim ipsa non tam multi praediti esse quam
videri volunt. hos delectat assentatio, his fictus
ad ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur,
orationem illam vanam testimonium esse laudum
suarum putant. nulla est igitur haec amicitia,
cum alter verum audire non volt, alter ad mentiendum paratus est. nec parasitorum in comoediis
assentatio faceta nobis videretur, nisi essent milites
gloriosi.
„magnas vero agere gratias Thais mihi?“
satis erat respondere „magnas“. „ingentis“, inquit.
Semper auget assentator id, quod is, cuius ad voluntatem dicitur, volt esse magnum. |
|
99 |
quam ob rem,
quamquam blanda ista vanitas apud eos valet, qui
ipsi illam adlectant et invitant, tamen etiam graviores
constantioresque admonendi sunt, ut animadvertant
ne callida assentatione capiantur.
aperte enim adulantem nemo non videt, nisi qui
admodum est excors: callidus ille et occultus ne se
insinuet studiose cavendum est. nec enim facillime
agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe
assentetur et litigare se simulans blandiatur atque
ad extremum det manus vincique se patiatur, ut
is, qui illusus sit, plus vidisse videatur. quid autem
turpius quam illudi? quod ut ne accidat magis
cavendum est:
„ut me hodie ante omnis comicos stultos sense
versaris atque illusseris lautissime!“
|
|
100 |
haec enim etiam in fabulis stultissima persona est
improvidorum et credulorum senum.
sed nescio quo pacto ab amicitiis perfectorum
hominum, id est sapientium – de hac dico sapientia,
quae videtur in hominem cadere posse – ad levis
amicitias defluxit oratio. quam ob rem ad illa
prima redeamus eaque ipsa concludamus aliquando.
|
XXVII |
|
virtus, inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci,
et conciliat amicitias et conservat. in ea est enim
convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia;
quae cum se extulit et ostendit suum lumen et idem
aspexit agnovitque in alio, ad id se admovet vicissimque accipit illud, quod in altero est, ex quo
exardescit sive amor sive amicitia; utrumque enim
dictum est ab amando, Amare autem nihil est
aliud nisi eum ipsum diligere quem ames, nulla
indigentia, nulla utilitate quaesita. quae tamen
ipsa ecflorescit ex amicitia, etiam si tu eam minus
secutus sis. |
|
101 |
hac nos adulescentes benevolentia
senes illos, L. Paulum, M. Catonem, C. Gallum,
P. Nasicam, Ti. Gracchum Scipionis nostri socerum
dileximus. haec etiam magis elucet inter aequalis, ut inter me et Scipionem, L. Furium, P. Rupilium,
Sp. Mummium; vicissim autem senes in adulescentium caritate acquiescimus, ut in vestra, ut in
Q. Tuberonis; equidem etiam admodum adulescentis P. Rutili, A. Vergini familiaritate delector.
quoniamque ita ratio comparata est vitae naturaeque
nostrae, ut alia aetas oriatur, maxime quidem optandum est ut cum aequalibus possis, quibuscum tamquam e carceribus emissus sis, cum isdem ad calcem,
ut dicitur, pervenire. |
|
102 |
sed quoniam res humanae fragiles caducaeque
sunt, semper aliqui anquirendi sunt quos diligamus
et a quibus diligamur; caritate enim benevolentiaque sublata omnis est e vita sublata iucunditas.
mihi quidem Scipio, quamquam est subito ereptus,
vivit tamen semperque vivet; virtutem enim amavi
illius viri, quae exstincta non est. nec mihi soli
versatur ante oculos, qui illam semper in manibus
habui, sed etiam posteris erit clara et insignis. nemo
umquam animo aut spe maiora suscipiet qui sibi
non illius memoriam atque imaginem proponendam
putet. |
|
103 |
equidem ex omnibus rebus, quas mihi aut fortuna
aut natura tribuit, nihil habeo quod cum amicitia
Scipionis possim comparare. in hac mihi de re
publica consensus; in hac rerum privatarum consilium, in eadem requies plena oblectationis fuit.
numquam illum ne minima quidem re offendi, quod
quidem senserim, nihil audivi ex eo ipse quod nollem; una domus erat, idem victus isque communis, neque
solum militia, sed etiam peregrinationes rusticationesque communes. |
|
104 |
nam quid ego de studiis dicam
cognoscendi semper aliquid atque discendi, in quibus
remoti ab oculis populi omne otiosum tempus contrivimus? quarum rerum recordatio et memoria
si una cum illo occidisset, desiderium coniunctissimi atque amantissimi viri ferre nullo modo possem.
sed nec illa exstincta sunt alunturque potius et
augentur cogitatione et memoria mea, et, si illis
plane orbatus essem, magnum tamen affert mihi
aetas ipsa solacium; diutius enim iam in hoc desiderio esse non possum; omnia autem brevia tolerabilia esse debent, etiam si magna sunt.
haec habui de amicitia quae dicerem; vos autem
hortor ut ita virtutem locetis (sine qua amicitia esse
non potest) ut ea excepta nihil amicitia praestabilius
putetis.
|